Historia collegii Rigensis Societatis Jesu in Livonia
Annus 1605.
Carolus Sudermannus Mansfeldium cum ingenti exercitu in Livoniam mittit, et iam non amplius arcibus expugnandis militem distrahere, ut ante fecerat, sed ipsam provinciae caput Rigam adire iubet. Recru descere tum primum bellum Livonicum visum, nam 14000 armatus Mansfeldius Dunamundam appellit, relicta arce, ut in mandatis habuerat, ad fossam, vulgo Mülgrabe dictam. militem ad 15 Augusti diem exponit. Discurrit impune hostis et omnia circum ferro et flammis vastat. Et quamvis in civitate magna esset trepidatio, eo quod insperatus hostis advenisset, nec militem civitas stipendiarium sufficientem haberet, tamen senatus animabat omnes, palam professus malle se extrema perpeti, quam iugum hostis experiri. Indicta in templo nostro supplicatio 40 horarum, privatae etiam orationes et inediae spontaneae, etiam corporis flagellationes susceptae eo maiori fervore, quo magis imminere periculum cernebatur. Mittit duos cum litteris et tibicine Mansfeldius ad urbem. Propius accedentes cum reverentia et multis genuflexionibus litteras manu praetendentes civibus e vallo perspicientibus ostendunt. Nobiles e moenibus explodendum in perfidos exclamant, quod mollibus promissis et pollicitationibus animos civium flectere venirent. Explodit quidam et duos (ut aiunt) interemit, tertio profugiente. Aegre hoc admodum Mansfeldius habuit, qua si iura gentium Rigenses violassent, moxque templum s. Gertrudis, etsi quas, extra moenia aedes reperit, accendi iubet. Intactum tantum s. Georgii xenodochium permittit, quin et eleemosynam egenis elargitus, ut faciliores in expugnatione urbis superos experiretur. Placuit Mansfeldio secundo animos Rigensium tentare, rursumque alios legatos cum litteris ablegat, suadet civibus, viderent, quo in loco res Polona esset, militem exiguum, remotum regem, portum iam amissum, ingentes Suecorum vires. Spondet insuper amplas urbi immunitates, arces vicinas Kokenhausium usque civitati subiiciendas, et similia. Responsum est verbo a Rigensibus, parceret per missis Mansfeldius, habere se dominum regem Poloniae, nec velle perfidiae crimen incurrere, abiret, nec amplius postmodum cum eiusmodi legatione veniret. Desperata deditione Mansfeldius leviores assultus aliquos tentat, sed semper repulsam passus. Ad 10 Kalendas Octobris ipse Carolus cum reliquo exercitu extremam tentaturus aleam adest, civitatem cingit, tribus in locis exercitu collocato. Carolus legatos ad senatum dirigit, velle se pacem prius civibus et salutem offerre, acceptarent eam, ne ad graviora se descendere cogerent, iusta se ira in Polonos armasse iustasque bellandi causas habere: cum enim voluerint papismum et Jesuitas in Sueciae regnum contra leges invehere et arces quosdam illi regno adimere; hinc se iustam bellandi occasionem et sumpsisse, esse paratum Livoniam etiam et civitatem ab hac peste vindicare, Jesuitas praescribere, collegium Augustanae confessioni consecrare, privilegiis munire, urbis immunitates augere, arces vicinas subiicere, nihil non in civitatis gratiam praestare, dummodo se pacifice tradere vellent. Si pacem respuerent, brevi interitum civitatis visuros. Responsum illi oretenus eo fere modo, quo ante Mansfeldio: Jesuitas mali nihil civitati facere, absisteret minari, globos se et pulveres inventuros, quibus civitatis intentum prohiberent. Iam castra locarat Carolus, munitiones et instrumenta ad futuram oppugnationem aptaverat, cum Carolum Chodkievicium cum exercitu Lithuanico ex ulteriori Livonia adventare intelligit. Inopinatus hic adventus omnia Sudermanni consilia mutavit, obsidione soluta, adventanti Lithuano obviam procedit. Est duobus a civitate Germanicis milliaribus locus, Kircholm dictus, in quo primitiae fidei christianae ante annos circiter 400 erecto ibidem templo in insula Meinardus posuit. Ibi quondam primi christiani conflictu cum ethnicis habito primam victoriam reportarunt et totam Livoniam suavi iugo fidei subiecerunt. Hic Lithuanus castra metatur, pugnae locum eligit, hostem simul et victoriam praestolatur. Sudermannus, multitudine suorum confisus, securior vadit, et non tam pugnam, quam victoriam meditatur, convivium suis praecedenti die in praedio collegii Blumenthal extruit. Bona circumiacentia in duces partitur, triumphum ante victoriam concinit, sequenti die locum pugnae accedit et collem eminentiorem cum suis occupat. Ubi se duo hi exercitus conspicati sunt, mirum dictu, quantus utrumque ardor incesserit, hos vincendi, illos pugnandi. In acie ubi ab utraque parte constitere, en illustrissimus dux Curlandiae Fridericus Ketler cum 300 cataphractis Dunam tranat in auxilium Lithuano, quod conspicatus Chodkievicius spem concipit manifesto se numine ferri. Erat 27 Septembris, dies s. Stanislao, tutelari Poloniae, sacer, hortatur suos Chodkievicius pro opportunitate Dei gloriam, Ecclesiae augmentum, regis honorem, Lithuanae gentis nomen agi, pugnarent pro patria, pro vita, pro religione, pro nominis immortalitate. Iamque ita animati videbantur, ut hostilem aciem primi invadere non dubitarent, ni vetitum campiducis et collis, quo hostes superiores erant, impedissent. Sudermannus vero exiguos manipulos aggredi cunctabatur, maluit enim, ut post intellectum spatium fugae concedere. Circa horam 9 matutinam, ubi diu statum, nostri fugam simulant, insequitur hostis magno clamore et collem deserit; mox conversus noster aciem reparat, concurritur infestis signis Lithuanus eo maiori animo, quo minori copia in mortem praesentem ruit, undique non nisi Jesu et Mariae nomina personant, paucis horis pugnatum, cecidere de hostibus 9 millia, reliqui in fuga caesi. Sudermannus ipse, vix elapsus, ad naves se recepit. Memorabilis sane victoria, et non nisi Deo asscribenda; constabat exercitus Lithuanus 3300 viris, Sueticus 14000. Desiderati nostri 50, vulnerati 40. Biduo post Chodkievicius arcem Rigensem cum captivis et spoliis victor est ingressus, postmodum in templo nostro cum primario milite in grati animi significationem hymnum Ambrosianum solemniter decantavit. Ad 18 Kalendas Octobris nobiliores, qui pugnando occubuissent, magna solemnitate tubis et tympanis omnia complentibus in templo nostro praesente campiduce sepulturae sunt commendati. […].
